[203] EPISTOLA III.

IOANNES a LASCO

N. N.

Oro te per CHRISTUM, Reverendissime Domine, ne offendaris mea ista, non sine temeritate (id novit DOMINUS, in cujus conspectu sumus) sed potius sedulitate quadam probandi tibi nostra omnia; ad quam me alioqui & candor tuus, tuaque rara haud dubio humanitas invitat, & mei etiam ministerii fides plane compellit.

Nollem profecto pertinax videri, ne dicam temerarius aut capitosus: sed nihil dubito quin videas, fidem mei ministerii hoc omnino flagitare, ut in nostra hac Ecclesia, pleno non autem mutilo ministerio jam tandem fungamur. Post eam praesertim DOMINI, quam nuper sensimus admonitionem.

Si quid peteremus ad nostram gratiam: esset forte cur non audiremur. Sed dum id petimus quod nostri ministerii fides, in nobis requirit: quodque a pio & Christiano Magistratu negari nobis non debere putamus: Equidem nihil nobis temere videmur postulare. Imo vero hoc

solo imprimis nomine, gratam vobis debere esse existimamus nostram hanc postulationem: quod in ea aliud nihil petimus, quam quod CHRISTI DOMINI ejusque Apostolorum doctrina, institutione, & exemplo manifeste approbari possit. Cum in istiusmodi petitione dubium non sit, non tam nos nostramque Ecclesiam vel audiri vel rejici, quam ipsummet CHRISTUM DOMINUM potius: quem nos potissimum sequi optamus in sua doctrina exemplo atque institutione, utque id nobis per vos liceat, summa cum observantia, postulamus. Abs te vero imprimis, mi Domine, petendum id nobis esse videtur; quem nostri alioqui ministerii summum Antistitem habemus. Quod id non minus tua certe, quam nostra, interesse putemus: ut pleno, non autem lacero ministerio, in concredita nobis (tuis auspiciis) Ecclesia fungamur: imo vero quod tu omnem nostrae (hac in parte) negligentiae culpam sustinere debere arbitremur; in judicio DEI: si per nos admonitus, officium nobis tuum praestandum non esse putes.

Ostendi autem, nostra hac postulatione nullam dari occasionem, neque varietatis in cultus Divini observatione; neque item offendiculorum, aut dissidiorum, aut praejudiciorum: sed viam commonstrari potius omnium certissimam, ad tollendam omnem varietatem, omniaque offendicula, & quae inde demum dissidia, praejudiciaque nascuntur. Nisi si CHRISTUM DOMINUM varietatis, offendiculorum, dissidiorum, ac praejudiciorum autorem, in doctrina, exemplo, & institutione sua facere velimus; quam nos ante omnia sequi cupimus. Et ut nobis id liceat, omni nostro studio postulamus. Alioqui praepostera est offensio in CHRISTO, doctrinaque, & institutionibus ipsius. Et proinde in nostra quoque petitione. Quae aliud non continet, quam ut CHRISTI ejusque Apostolorum doctrinam & observationem, in nostro ministerio sequi possimus. Neque vero tanti sunt facienda semper praepostera haec offendicula; ut propter illa CHRISTI Ecclesiam (sub tanta illi cruce praesertim) ministerio suo fraudare debeamus.

Videor praeterea mihi etiam ostendisse, nos justas habere causas, cur & publicum Ecclesiae consessum in Coenae administratione optemus; Et vestium item illarum usum detrectemus, quibus in vestris adhuc templis uti soletis. Atque item vanum esse eorum metum, qui ex nostra erga DEUM obedientia pericula nescio quas ominantur. Vana item illorum consilia, qui sua se prudentia, manum DEI, quam propter verbi haud dubie sui contemptum, (quod in se Sacramentorum alioqui usu etiam complectitur) extentam esse videmus, evitare posse putant.

Hic vero tu, mi Domine, neque in consensus postulatione, neque in vestium detrectatione tibi satisfactum esse dicis. Et posteaquam certum non est, ad quemnam modum CHRISTUS DOMINUS tum ad mensam suam accubuerit cum suis Apostolis; nos etiam de hoc consessu in coenae administratione sollicitos esse non oportere. Rursum, quod ad vestes attinet; cum nullum sit illarum interdictum, & publica hic autoritate sint receptae: Aequum tibi videri, ut illis utamur potius, quam ut illas detrectemus. Tibi enim persuasum non esse, ut quae in ipso cultu DEI etiam ab ipsomet alioqui DEO instituto, praecepta non sunt, pro interdictis haberi debeat. Et cum res videatur fore mali cujusdam exempli, si nobis diversae a vestris ceremoniae permitterentur: te adhuc haerere in nostra ista postulatione.

Haec tu, inquam, ita mecum, mi Domine, & quidem ita amanter (quo quidem nomine magnam tibi habeo gratiam) ut me quodammodo ad majorem consilii, hac in parte, nostri approbationem invitare videreris. Id mihi igitur faciendum esse putavi, si quomodo tibi, ut Patrono & Patri meo, satisfacere queam.

Quodque ad CONSESSUM imprimis attinet, Equidem pium magis religiosumque esse puto, ut CHRISTUM DOMINUM nihil tum otiose egisse putemus, in tota illa novae actionis suae mysticae institutione, cujus exordium accubitum esse videmus: quam ut illum vel superflue aliquid vel ociose egisse arbitremur. Et proinde neque accubitum ipsius cum suis discipulis ociosum fuisse, atque a nobis negligendum esse intelligemus; quatenus assentimur, illum, nihil tum superflue aut odose egisse.

Deinde si negari non potest, CHRISTUM DOMINUM mensae accumbentem, accumbentibus etiam suis Apostolis coenam suam administrasse, sic ut occubitus ille a parte totius actionis illius mysticae excludi non possit: quae res nos movet, ut eam actionis Dominicae partem ab ipsius institutione in mandato illo (HOC FACITE) excludere, quam includere malimus? Equidem rectius fecerimus, si id mandato huic includamus, quod Evangelistae ipsi in parte actionis numerant; quam si id nulla autoritate, nullaque justa ratione innixi excludamus.

Tertio, cum feramus horribilem esse in Papas, Ecclesia, Coenae Dominicae profanationem, atque ipsius doctrinam ali, confirmarique genuum ista in Coenae usu flexione, quam adhuc plerisque locis observatam fuisse videmus. Et nostri officii sit, publice testari, modis omnibus nos ab ea Idololatria abhorrere; adeoque adversari quantum omnino possumus. Nulla vero esse possit aptior testificatio alieno animi nostri ab illa idololatria, quam publicus in coena Ecclesiae confessus ab ipso praesertim CHRISTI exemplo Apostolicaque observatio petitus, merito illum sane instaurare observareque deberemus. Nec refert quod certi non simus ad quem modum CHRISTI DOMINUS cum suis Apostolis tum ad mensam accubuerit. Usus procul dubio DOMINUS vulgari accubitus more, qui tum in usu erat. Quemadmodum & Paulus vulgari apud Corinthios more accumbendi usus est nulla illius nova forma inducta. Si igitur CHRISTO satis erat vulgari Iudaeorum more in coena sua accumbere; si item Paulus apud Corinthios de populari accumbendi more nihil mutavit in Coena observatione; Cur nos hic anxii sumus de forma occubitus Iudaici, cum & CHRISTO, & Paulo, vulgarem tam Iudaeorum, quam Corinthiorum accumbendi morem satis fuisse videamus. Neque vero certi, quae panis forma fuerit, sumus, in prima Coenae institutione. Neque item Paulus novum Panis genus, ne dicam formam, Corinthiis praescripsit. Sed quemadmodum CHRISTO DOMINO satis erat eum Panem Coenae suae adhibuisse qui tum apud Iudaeos juxta ritum illorum cibarius panis erat: Ita & Paulo satis fuit eum Panem apud Corinthios mensae Dominicae adhibere, qui tum illis vulgo cibarius erat; etiamsi Azymum fuisse non constet. Nimirum & CHRISTUS DOMINUS, & Paulus, non tam solliciti fuerunt, de modo ac forma symbolorum in coena; quam ut propositis vulgaribus omnino symbolis (ut eas quaeque gens haberet) animos hominum ad coelestium mysteriorum (symbolis vulgaribus adumbratorum) considerationem excitarent.

Praeterea quid facerent gentes illae, quas neque panem ex ullo frumenti genere habent, & vino prorsus carent? An vero illas propter Panis Azymi inopiam, aut vini penuriam a Coena DOMINI excludemus, donec aut Panis Azymi aut vini usum habeant? Equidem CHRISTUS DOMINUS, ut est Agnus mundi totius, ita totius etiam mundi Ecclesiae, victimas suae memoraculum in Coena sua reliquit. Neque gentes ullas (quae modo nomen ipsius invocant) a Coenae suae usu propter Panis Azymi aut vini inopiam excludi voluit. Estque illi fatis, si mortis memoria, quocunque tandem Pane aut Potu celebretur; modo ut sine ullo contemptu, riteque ac decenter omnia, agantur.

Ad eundem igitur modum non moratur DOMINUS, ut in forma aut modo Consessus nostri, nimium anxii curiosique simus. Satis est illi, si quietem conscientiae nostrae in morte CHRISTI, Sabbatismum inquam nostrum in CHRISTO, consessus nostri recepti Symbolo contestemur, ad totius Ecclesiae consolationem; praesertim cum noster consessus, perinde est symbolum quietis apud nos; atque apud Iudaeos olim accubitus ipsorum (qualiscunque is tandem fuerit) quietis symbolum erat.

Satis igitur & nobis esse debet, receptum more publico confessum retinere in Coenae administratione, ut nostram in CHRISTO DOMINO quietem contestemur, illiusque hoc symbolo admoneamur, etiamsi de forma illius primi ad coenam accubitus certi esse non possimus. Atque de Consessu tantum.

IAM quod ad VESTIUM DETRECTATIONEM attinet. In hoc fere esse videtur status causae totius. Num cultui publico, ab ipsomet DEO in ejus Ecclesia certis ceremoniis instituto adhiberi aliquid debeat; de quo DEUS nihil praecepisset. Hic vero tu Domine mi, quaedam esse dicis quae sunt praecepta, quaedam vetita, & quaedam neque vetita neque praecepta. Praecepta igitur, observanda esse omnino. Vetita item, vitanda omnino. Sed quae neque essent vetita neque praecepta, ea sane cultui illi ab ipso DEO instituto libere adhiberi posse; etiamsi de illis nihil praeceptum esse legamus. Proferebas huc Davidis exemplum qui Cantores in templo olim instituit de quibus ipsum mandatum aliquod habuisse, doceri non possit. Et multa alia in eam sententiam proferri posse dicebas. Ego autem pro vetitis habenda esse dicebam (in tali cultu DEI) omnia, de quibus DEUS tali huic cultui adhibendis nihil omnino praecepit. Cui tu quidem sententiae assentiri te non posse respondebas, quod ego unico duntaxat scripturae loco meam sententiam tueri coner: qui interim apud te adhuc dubius esset, tuque illum adhuc excutere diligentius velles. Tu vero ad confirmandam tuam sententiam plurima scripturae tum testimonia tum exempla haberes.

Haec ita inquam inter nos sunt acta, mi Domine, nisi me mea alioqui memoria fallit. Iam vero dudum optavi ego, & nunc vehementer optarim videre, rationes & testimonia ex scripturis, quibus tuam sententiam defendi posse putas. Quis enim non libenter ea amplecteretur, quae minorem sustinent invidiam; prae iis, quae hominem, & odiis & invidia, & suspitionibus variis, gravare manifeste videmus? Equidem non sum is, qui odio haberi, quam amari; quique invidiam frui malim, quam benevolentia hominum frui malim. Sed ante omnia id spectandum, & mihi, & piis omnibus esse puto (quod ad divina praesertim attinet) ne quid nobis permittamus; quod certi omnino non sumus, nos, tuta tranquillaque nostra conscientia juxta verbum DEI, facere posse. Ita ego cum me non videam tuta tranquillaque mea conscientia vestes illas in nostram Ecclesiam inducere (sub meo ministerio) posse; haerere hic cogor tantisper dum meam conscientiam laxari videam, Verbi Divini autoritate: quo sola illam, & laxari, & astringi debere puto. Alioqui si mihi mea conscientia (praeter DEI verbum) laxanda esset, alibi illam commodius multo laxare potuissem. Sed ago gratias DOMINO DEO meo quod me ab ejusmodi laxatione servant. Et oro ut me deinceps quoque servare adhuc, per suam gratiam velit.

Ut autem non temere meam (hac in parte) conscientiam astrictam esse ostendam; adferam tibi, mi Domine, plures quam unam consilii hujus mei (petitas ex verbo DEI) rationes. Illud tamen praefabor me hic non agere de ritibus jamdudum in aliqua Ecclesia usurpatis, qui dudum invecti tolli simul non possunt; & proinde aliquousque tolerandi adhuc videntur; non sine tamen digna eorum reprehensione, siquando id tempus aut res ipsa postulare videtur. Sed loquor de invehendis in aliquam Ecclesiam novis ritibus, praeter Verbum DEI; qui in illa nunquam antea observati fuissent.

Redigam autem rationes meas, quas alioqui etiam attigi in nostra Postulatione, in certas argumentorum formas, ut res tota clare & perspicue cognosci possit.

PRIMUM autem argumentum, ad sententiae meae confirmationem, petam ex interdicto DEI illo de non edendo fructu arboris vetitae primis parentibus nostris dato; de quo in nostra alioqui Postulatione multa. Quo videlicet DEUS abunde nobis declaravit quod nostra potissimum obedientia coli velit. Atque huic interdicto, adjungo regulam illam, a Samuele ad Saulem Regem prolatam Gratiorem esse DEO obedientiam in cultu ipsius, quam victimas. Et ex hisce locis (tanquam e fontibus) sic argumentor.

Qui in cultu suo obedientiam vult rebus aliis omnibus anteponi: is sane extra praecepti sui fines coli se nolle manifeste testatur.

DEUS, & interdicti illius primis parentibus nostris dati, & regulae item a Samuele proditae, testimonio, mandati potissimum sui obedientiam vult in cultu suo rebus aliis omnibus anteponi.

Ergo DEUS, extra praecepti sui fines nolle se coli, manifeste testatur.

Perinde est autem, sive DEUM contra, sive extra fines praecepti sui colere velimus. Obedientiae sane est, ut nos intra praecepti fines contineamus. Est igitur inobedientiae, fines praecepti quoquomodo transcendisse. Si extra aut contra illos aliquid faciamus. Ut jam vetitum esse in cultu DEI ab ipso instituto intelligamus; de quo nihil praeceptum habemus.

ALIUD argumentum sumo ex mandato DEI (cujus etiam in nostra postulatione memini) Deut. XII. Cap. quod alioqui pluries alibi etiam repetitum habemus. Quod tibi praecipio, hoc tantum facies DOMINO: non addes quidquam neque adimes. Inde vero sic argumentor.

Ubicunque nihil neque addi neque adimi potest praeceptis traditis; ibi sane praeceptorum fines transcendere nullo modo licet; ut aliquid, vel contra vel extra illos omnino faciamus.

In cultu publico ac ipso DEO in sua Ecclesia instituto, neque addi neque adimi quidquam potest praeceptis traditis, juxta hoc Mosi testimonium.

Ergo in cultu publico, ab ipso DEO in sua Ecclesia instituto, fines praeceptorum transcendere nullo modo licet: ut aliquid, vel contra, vel extra illos omnino faciamus.

Est autem certum, Mosem, toto eo capite, de cultus Divini observatione potissimum agere: quem DEUS tum voluit in sua Ecclesia observari.

TERTIUM argumentum colligo ex eodem Mosis lib. Cap. XVIII. Ibi loqui aliquid, de quo DOMINUS non praecepisset, in parte impietatis ponitur. Et Propheta qui id faciat, morte damnatur. Propheta (inquit Moses) qui impie egerit, ut loquatur DE QUO NON PRAECEPIT DOMINUS &c. moriatur Propheta talis. Inde porro sic argumentor.

Quidquid Verbi Divini testimonio in parte impietatis ponitur, & capitale esse censetur; id equidem pro vetito haberi oportet, in Ecclesia Christi.

Loqui, aut tradere aliquid sub nomine DOMINI (in cultu potissimum ab ipsomet DEO instituto) de quo ipse nihil praecepisset; ponitur a Mose in parte impietatis, & capitale esse censetur, juxta temporis sui Politiam.

Ergo loqui aut tradere aliquid sub nomine DOMINI, de quo ipse non praecepisset, in cultu potissimum ab ipsomet DEO instituto; id equidem pro vetito haberi oportet omnino in Ecclesia Christi.

Nec refert quod quidam locum hunc Mosi ad rerum duntaxat futurarum divinationes referendum esse putant. Est enim illic Antithetica, veri Prophetae, ad falsos Prophetas collatio; qua eandem doctrinas generalitatem (ut ita dicam) comprehendi oportet in altera ipsam ipsius partem, quam & in priore ejus parte contineri constat. Alioqui esset viciosa collatio. Et cum prior Antitheseos pars qua de vero Propheta (nempe Messia nostro) loquitur omnes Propheticae functionis partes complectatur: non possunt procul dubio etiam ullae Propheticae functionis partes a secunda Antitheseos parte excludi in qua de falso Propheta tractatur. Ut non ille tantum Propheta, pro impio sit habendus, qui ventura solum modo pronunciet, de quibus DOMINUS non praecepisset; sed qui in omnibus etiam Propheticae functionis suae partibus, hoc est, in omni sua doctrina, omnibusque suis traditionibus Propheticis, id loqueretur & traderet: de quo nullum a DOMINO praeceptum haberet. Sed esto, donemus hunc locum de rerum duntaxat venturarum praedictione loqui: adhuc consistet nihilominus desumpta ex illo nostra argumentatio. Dum a minore (ut vocant) ad majus argumentamur. Etenim si in rebus venturis praedicendis, impietatis damnatur Propheta, qui id eventurum praedicit, de quo nihil praecepit DOMINUS; tanto sane magis impius erit Propheta qui de mysteriis DEI Salutaribus, salutarique cultu ipsius, sub ejus nomine loquitur sine praecepto ipsius; quanto Doctrina de salutaribus DEI mysteriis cultuque ipsius major excellentiorque est, rerum futurarum praedictione.

Et certum est, sub nomine DOMINI doceri aut tradi: quidquid ministerii nomine in Ecclesia tradimus aut docemus. Pro DEO enim, non pro hominibus, Ecclesiis in ministerio nostro ministramus: quicunque ministri in CHRISTI Ecclesia sumus.

Manet ergo firma & immota nostra haec (ex Mosi loco citato petita) argumentatio.

QUARTUM argumentum sumo, ex Hieremiae Prophetae Cap. XXIII. Ubi multa de Prophetis conquestus ad extremum ait: Ne audieritis verba Prophetarum, qui vobis prophetant. Visiones cordis sui loquuntur, & non ex ore DOMINI. Hic sane visiones cordis nostri vocari videmus quidquid non petitur ex ore DOMINI. Videmus item vocari & imposturas, dum ait: Vanos vos reddunt, vel decipiunt vos, aut dementant vos, sive imponunt vobis. Quemadmodum VATABLUS adnotavit. Et videmus expressum mandatum, ne eos audiamus, qui non ex ore DOMINI loquuntur. Etiamsi contra os DOMINI loqui non videantur. Inde vero ego argumentor ad hunc modum; adjunctis ex eodem Prophetae capite aliis praeterea, quae eis ipsis Prophetis attributa sunt, qui non ex ore DOMINI loquuntur.

NULLI Prophetae, qui dementant populum, qui visiones cordis sui loquuntur, quique per illas lucem verbi Divini a proximo suo suffurantur; denique qui Ecclesiae DEI, paleas protritico obtrudunt; audiri in CHRISTI Ecclesia debent.

Omnes Prophetae, non ex ore DOMINI loquentes, dementant populum; visiones cordi, sui ipsorum loquuntur, lucemque Verbi Divini a proximo suo suffurantur; & DEI Ecclesia paleas pro tritico obtrudunt.

Ergo nulli Prophetae, praeteros DOMINI loquentes, audiri quoquo modo in CHRISTI Ecclesia debent.

Neque hic locus Prophetae ullis interpretationibus eripi nobis potest, quin fontes nostrae argumentationis in eo extent; quemadmodum & in proxime citato Mosis loco Deut. XVIII. eos extare diximus.

QUINTUM argumentum deduco, ex DEI mandato Mosi dato, de cultus Divini observatione, Exod. XXV. cujus alioqui mandati meminit & Stephanus in sua concione Actor. VII. Et Paulus Hebr. VIII. Vide, inquit DOMINUS ad Mosem, ut facias OMNIA secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte. Ad omnes enim Ecclesiarum ministros hoc pertinet, quod hic ad Mosem dicitur; qui modo fideles ministri (Mosis exemplo) esse volunt. Inde igitur ita argumentor.

Ubicunque juxta praescriptum exemplar aliquod OMNIA facere jubemur; ibi sane non solum contra exemplar, sed neque extra exemplaris praescripti fines facere quidquam licet.

In instituendo publico in Ecclesia cultu DEI (sub Mosis nomine) jubemur OMNIA juxta praescriptum nobis exemplar facere. Exemplar vero est Verbum DEI; in quo nobis DEUS cultus sui formam patefecit.

Ergo in instituendo publico DEI cultu, in ejus Ecclesia; non solum contra exemplar verbo nobis Divino patefactum, sed neque extra praescriptos illius fines, facere nobis quidquam omnino licebit.

SEXTUM argumentum colligo ex verbis CHRiSTI DOMINI apud Ioannem Cap. V. & VII. in unum junctis. Capite quinto, negat CHRISTUS eos posse habere fidem, qui gloriam ab invicem captarent. Ac rursum Capite septimo suam ipsorum, non autem DEI gloriam quaerere eos docet; qui a semet ipsis loquuntur. Et omnes tales mendacii atque injustitiae accusat; dum illos duntaxat veraces & injustitiae expertes esse affirmat. Qui ejus a quo missi essent (nempe DEI) non autem suam ipsorum gloriam quaerunt.

Quicunque in ministerii sui functione, suam ipsorum, & non DEI gloriam ante omnia quaerunt: cum & mendacii & injustitiae a CHRISTO DOMINO notentur, in CHRISTI sane Ecclesia neque ferri neque audiri debent.

Omnes qui ab invicem gloriam accipiunt, & a semet ipsis (non autem ex ore DOMINI) loquuntur: suam ipsorum, non autem DEI gloriam quaerunt, juxta hoc Christi Domini testimonium. Ergo omnes qui ab invicem gloriam accipiunt: a semet ipsis, non autem ex ore DOMINI loquuntur (cum & mendacii & injustitiae a CHRISTO DOMINO notentur) in Christi sane Ecclesia, neque ferri, neque audiri debent.

Horum ego argumentorum omnium fontes attigi in nostra postulatione: producturus plures, si hos satis non fore putassem. Adjeci praeterea exempla duo severitatis Divinae; in eos qui adversus hanc doctrinam, non tam contra, quam extra patefacti Verbi Divini fines progrediendum sibi esse putabant. Alii in adhibendo igne, Divino cultui; de quo nihil DOMINUS praecepisset. Alii vero in anteponendis carnibus, Pani coelesti; quem eis DOMINUS in cibum dedisset.

Et sane ejusmodi sunt haec exempla, Reverendissime DOMINE, ut eorum commemoratione exhorrescere deberemus, quoties ad observandum aliquid sine ullo verbi Divini testimonio sollicitamur.

Neque hic subsistit commentum eorum, qui Nadab & Abihu propter ebrietatem a DEO punitos esse docent; eo quod vini usus Aaroni & filiis ejus interdicitur. Nam & alia multa eodem mox loco Aaroni & filiis suis praecipiuntur adversus quae peccasse illos oportuerat etiam, si horum duntaxat admoniti fuerunt adversus quae peccarant.

Admonitus quidem est Moses tantae severitatis Divinae exemplo ut certas leges Aaroni & filiis ejus constituent; ne facile postea adversus DOMINUM peccarent. Sed caussa punitionis illius in ipso contextu diserte exprimitur: dum legimus. Nadab & Abihu ignem thuribulis adhibuisse; eumque alienum de quo DOMINUS nihil praecepisset.

Et demus illos per ebrietatem id fecisse, quod equidem non ab re adnotatum esse fatemur; non ideo tamen efficitur, illos propter ebrietatem potissimum ita punitos esse. Etenim si ebrii erant; ante injectionem ignis alieni in thuribula, ebrii proculdubio erant. Ante injectionem igitur ignis puniendi fuerant; siquidem propter ebrietatem potissimum puniendi erant. Nunc cum non ante injectionem ignis puniti sint, & hanc solam scriptura ipsa exaggeret, fieri quidem potuisse non negamus, ut ebrietas flagitio illi occasionem dedent, atque ideo etiam vini usus sit Aaroni & filiis ejus interdictus, sed culpam puniti flagitii praecipuum esse dicimus, in ignis alieni injectione; quemadmodum verba ipsa ejus loci testantur. De qua nullum praeceptum extabat.